Officium SS. Nominis Iesu (Godzinki do Najświętszego Imienia Jezus)


Officium SS. Nominis Iesu

Godzinki do Najświętszego Imienia Jezus


plik .doc do pobrania

Ad Matutinum


In nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum.

V. Domine, labia mea aperies.
R. Et os meum annuntiabit laudem tuam.
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto, etc.
Alleluja, alleluja, alleluja. vel
Laus tibi Domine, rex aeternae gloriae.

Hymnus

Jesu dulcis memoria; Dans vera cordis gaudia,
Sed super mel et omnia; Ejus dulcis praesentia.

Nil canitur suavius; Nil auditur jucundius,
Nil cogitatur dulcius; Quam Jesus, Dei Filius.

Jesu, spes poenitentibus; Quam pius es petentibus !
Quam bonus te quaerentibus ! Sed quid Invenientibus ?

Jesu, dulcedo cordium; Fons vivus, lumen mentium,
Excedens omne gaudium; Et omne desiderium.

Nec lingua valet dicere; Nec littera exprimere,
Expertus potest credere; Quid sit Jesum diligere.

Jesum quaeram in lectulo; Clauso cordis cubiculo,
Privatim et in publico; Quaeram amore sedulo.

V. Sit nomen Domini benedictum.
R. Ex hoc nunc et usque in saeculum.


Ant. Vocatum est nomen ejus Jesus,
quod vocatum est ab Angelo,
priusquam in utero conciperetur:
sanctum et terribile nomen ejus.

V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.

Oremus

Sancti nominis tui, Domine,
timorem pariter et amorem fac nos habere perpetuum;
quia nunquam tua gubernatione destituis,
quos in soliditate tuae dilectionis instituis.
Qui vivis et regnas cum Deo Patre
in unitate Spiritus Sancti Deus,
per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.


Ad Primam


In nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum.

V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto, etc.
Alleluja, alleluja, alleluja. vel
Laus tibi Domine, rex aeternae gloriae.

Hymnus

Cum Maria diluculo; Jesum quaeram in tumulo,
Clamore cordis querulo; Mente quaeram, non oculo.

Tumbam perfundam fletibus; Locum replens gemitibus:
Jesu provolar pedibus; Strictis haerens amplexibus.

Jesu rex admirabilis; Et triumphator nobilis,
Dulcedo ineffabilis; Totus desiderabilis.

Mane nobiscum, Domine; Et nos illustra lumine,
Pulsa mentis caligne; Mundum replens dulcedine.

Quando cor nostrum visitas; Tunc lucet ei veritas,
Mundi vilescit vanitas, Et intus fervet caritas.

Amor Jesu dulcissimus; Et vere suavissimus,
Plus millies gratissimus; Quam dicere sufficimus.

Hoc probat ejus passio; Hoc sanguinis effusio,
Per quam nobis redemptio; Datur, et Dei visio.

V. Sit nomen Domini benedictum.
R. Ex hoc nunc et usque in saeculum.


Ant. A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini.

V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.

Oremus

Sancti nominis tui, Domine,
timorem pariter et amorem fac nos habere perpetuum;
quia nunquam tua gubernatione destituis,
quos in soliditate tuae dilectionis instituis.
Qui vivis et regnas cum Deo Patre
in unitate Spiritus Sancti Deus,
per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.


Ad Tertiam


In nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum.

V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto, etc.
Alleluja, alleluja, alleluja. vel
Laus tibi Domine, rex aeternae gloriae.

Hymnus

Jesum omnes agnoscite; Amorem ejus poscite,
Jesum ardenter quaerite; Quaerendo inardescite.

Sic amantem diligite; Amoris vicem reddite,
In hunc odorem currite; Et vota votis reddite.

Jesu auctor clementiae; Totius spes laetitiae:
Dulcoris fons et gratiae; Verae cordis deliciae.

Jesu mi bone, sentiam; Amoris tui copiam,
Da mihi per praesentiam; Tuam videre gloriam.

Cum digne loqui nequeam; De Te tamen ne sileam,
Amor facit, ut audeam; Cum de Te solum gaudeam.

Tua, Jesu, dilectio; Grata mentis refectio,
Replens sine fastidio; Dans famem desiderio.

Qui Te gustant, esuriunt; Qui bibunt, adhuc sitiunt,
Desiderare nesciunt; Nisi Jesum, quem diligunt.

V. Sit nomen Domini benedictum.
R. Ex hoc nunc et usque in saeculum.


Ant. Nec enim aliud nomen est
sub coelo datum hominibus,
in quo oportet nos salvos fieri.

V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.

Oremus

Sancti nominis tui, Domine,
timorem pariter et amorem fac nos habere perpetuum;
quia nunquam tua gubernatione destituis,
quos in soliditate tuae dilectionis instituis.
Qui vivis et regnas cum Deo Patre
in unitate Spiritus Sancti Deus,
per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.


Ad Sextam


In nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum.

V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto, etc.
Alleluja, alleluja, alleluja. vel
Laus tibi Domine, rex aeternae gloriae.

Hymnus

Quem tuus amor ebriat; Novit, quid Jesus sapiat.
Quam felix est, quem satiat !; Non est ultra, quod cupiat.

Jesu decus angelicum; In aure dulce canticum,
In ore mel mirificum; In corde nectar coelicum.

Desidero te millies; Mi Jesu, quando venies?
Me laetum quando facies?; Me de Te quando saties?

Amor tuus continuus; Mihi languor assiduus,
Mihi fructus mellifluus; Est et vitae perpetuus.

Jesu summa benignitas; Mira cordis jucunditas,
Incomprehensa bonitas; Tua me stringat caritas.

Bonum mihi diligere; Jesum; nil ultra quaerere,
Mihi prorsus deficere; Ut illi queam vivere.

O Jesu mi dulcissime !; Spes suspirantis animae,
Te quaerunt piae lacrimae; Te clamor mentis intimae.

V. Sit nomen Domini benedictum.
R. Ex hoc nunc et usque in saeculum.


Ant. Ego in Domino gaudebo,
et exultabo in Deo Jesu meo.

V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.

Oremus

Sancti nominis tui, Domine,
timorem pariter et amorem fac nos habere perpetuum;
quia nunquam tua gubernatione destituis,
quos in soliditate tuae dilectionis instituis.
Qui vivis et regnas cum Deo Patre
in unitate Spiritus Sancti Deus,
per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.


Ad Nonam


In nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum.

V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto, etc.
Alleluja, alleluja, alleluja. vel
Laus tibi Domine, rex aeternae gloriae.

Hymnus

Quocumque loco fuero; Mecum Jesum desidero:
Quam laetus, cum invenero !; Quam felix, cum tenuero !

Jam, quod quaesivi, video; Quod concupivi, teneo,
Amore Jesu langueo; Et corde totus ardeo.

Jesus cim sic diligitur; Hic amor non extinguitur;
Non tepescit, nec moritur; Plus crescit, et accenditur.

Hic amor ardet jugiter; Dulcescit mirabiliter,
Sapit delectabiliter; Delectat et feliciter.

Hic amor missus coelitus; Haeret mihi medullitus,
Mentem incendit penitus; Hoc delectatur spiritus.

O beatum incendium; Et ardens desiderium,
O dulce refrigerium; Amare Dei Filium !

V. Sit nomen Domini benedictum.
R. Ex hoc nunc et usque in saeculum.


Ant. Memores erunt nominis tui,
Domine, in omni generatione et generationem.

V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.

Oremus

Sancti nominis tui, Domine,
timorem pariter et amorem fac nos habere perpetuum;
quia nunquam tua gubernatione destituis,
quos in soliditate tuae dilectionis instituis.
Qui vivis et regnas cum Deo Patre
in unitate Spiritus Sancti Deus,
per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.


Ad Vesperas


In nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum.

V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto, etc.
Alleluja, alleluja, alleluja. vel
Laus tibi Domine, rex aeternae gloriae.

Hymnus

Jesu, flos matris virginis; Amor nostrae dulcedinis,
Tibi laus, honor numinis; Regnum beatitudinis !

Veni, veni, rex optime; Pater immensae gloriae,
Affulge menti clarius; Jam exspectatus saepius.

Jesu sole serenior; Et balsamo suavior,
Omni dulcore dulcior; Prae cunctis amabilior.

Cujus gustus sic afficit; Cujus odor sic reficit,
In quo mens mea deficit; Solus amanti sufficit.

Tu mentis delectatio; Amoris consummatio,
Tu mea gloriatio; Jesu, mundi salvatio:

Dilecte mi, revertere; Consors paternae dexterae,
Hostem vicisti prospere; Jam coeli regno fruere.

Sequar Te, quoquo ieris; Mihi tolli non poteris,
Cum meum cor abstuleris; Jesu, laus nostri generis.

V. Sit nomen Domini benedictum.
R. Ex hoc nunc et usque in saeculum.


Ant. Fecit mihi magna, qui potens est,
et sanctum nomen ejus.

V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.

Oremus

Sancti nominis tui, Domine,
timorem pariter et amorem fac nos habere perpetuum;
quia nunquam tua gubernatione destituis,
quos in soliditate tuae dilectionis instituis.
Qui vivis et regnas cum Deo Patre
in unitate Spiritus Sancti Deus,
per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.


Ad Completorum


In nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum.

V. Converte nos, Deus, salutaris noster.
R. Et averte iram tuam a nobis.
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto, etc.
Alleluja, alleluja, alleluja. vel
Laus tibi Domine, rex aeternae gloriae.

Hymnus

Coeli cives, occurrite; Portas vestras attolite,
Triumphatori dicite: Ave Jesus, rex inclyte !

Rex virtutum, rex gloriae; Rex insignis victoriae,
Jesu, largitor vaniae; Honor coelestis curiae.

Tu fons misericordiae; Tu verae lumen patriae,
Pelle nubem tristitiae; Dans nobis lucem gloriae.

Te coeli chorus praedicat; Et tuas laudes replicat,
Jesus orbem laetificat; Et nos Deo pacificat.

Jesus in pace imperat; Quae omnem sensum superat:
Hanc mea mens desiderat; Et ea frui properat.

Jesus ad Patrem rediit; Coeleste regnum subiit,
Cor meum a me transiit; Post Jesum simul abiit.

Quem prosequamur laudibus; Votis, hymnis et precibus,
Ut nos donet coelestibus; Cum ipso frui sedibus.

V. Sit nomen Domini benedictum.
R. Ex hoc nunc et usque in saeculum.


Ant. Omne quodcumque facitis in verbo, aut in opere,
omnia in nomine Domini Jesu Christi facite,
gratias agentes Deo, et Patri per ipsum.

V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.

Oremus

Sancti nominis tui, Domine,
timorem pariter et amorem fac nos habere perpetuum;
quia nunquam tua gubernatione destituis,
quos in soliditate tuae dilectionis instituis.
Qui vivis et regnas cum Deo Patre
in unitate Spiritus Sancti Deus,
per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.


Commendatio


Salve Jesu, Jesu pie; Fili Dei et Mariae,
Quem de Patre sine matre; Et de Matre sine patre,
Natum credo firmiter.

Sana me, et sanus ero; Et sanabis hic, ut spero,
Sic in coelo Te videre; Cum Beatis possidere,
Gaudeam perenniter.


Litaniae de SS. Nomine Iesu


Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison.
Jesu, audi nos. Jesu, exaudi nos.
Pater de coelis Deus, miserere nobis.
Fili Redemptor mundi Deus, miserere nobis.
Spiritus sancte Deus, miserere nobis.
Sancta Trinitas unus Deus, miserere nobis.

Jesu, Fili Dei vivi, miserere nobis.
Jesu, splendor Patris, miserere nobis.
Jesu, candor lucis aeternae, miserere nobis.
Jesu, rex gloriae, miserere nobis.
Jesu, sol justitiae, miserere nobis.
Jesu, Fili Mariae Virginis, miserere nobis.
Jesu amabilis, miserere nobis.
Jesu admirabilis, miserere nobis.
Jesu, Deus fortis, miserere nobis.
Jesu, pater futuri saeculi, miserere nobis.
Jesu, magni consilii angele, miserere nobis.
Jesu potentissime, miserere nobis.
Jesu patientissime, miserere nobis.
Jesu obedientissime, miserere nobis.
Jesu, mitis et humilis corde, miserere nobis.
Jesu, amator castitatis, miserere nobis.
Jesu, amator noster, miserere nobis.
Jesu, Deus pacis, miserere nobis.
Jesu, auctor vitae, miserere nobis.
Jesu, exemplar virtutum, miserere nobis.
Jesu, zelator animarum, miserere nobis.
Jesu, Deus noster, miserere nobis.
Jesu, refugium nostrum, miserere nobis.
Jesu, pater pauperum, miserere nobis.
Jesu, thesaure fidelium, miserere nobis.
Jesu, bone pastor, miserere nobis.
Jesu, lux vera, miserere nobis.
Jesu, sapientia aeterna, miserere nobis.
Jesu, bonitas infinita, miserere nobis.
Jesu, via et vita nostra, miserere nobis.
Jesu, gaudium Angelorum, miserere nobis.
Jesu, rex Patriarcharum, miserere nobis.
Jesu, magister Apostolorum, miserere nobis.
Jesu, doctor Evangelistarum, miserere nobis.
Jesu, fortitudo Martyrum, miserere nobis.
Jesu, lumen Confessorum, miserere nobis.
Jesu, puritas Virginum, miserere nobis.
Jesu, corona Sanctorum omnium, miserere nobis.


Propitius esto, parce nobis, Jesu.
Propitius esto, exaudi nos, Jesu.
Ab omni malo, libera nos, Jesu.
Ab omni peccato, libera nos, Jesu.
Ab ira tua, libera nos, Jesu.
Ab insidiis diaboli, libera nos, Jesu.
A spiritu fornicationis, libera nos, Jesu.
A morte perpetua, libera nos, Jesu.
A neglectu inspirationum tuarum, libera nos, Jesu.
Per mysterium sanctae incarnationis tuae, libera nos, Jesu.
Per nativitatem tuam, libera nos, Jesu.
Per infantiam tuam, libera nos, Jesu.
Per divinissimam vitam tuam, libera nos, Jesu.
Per labores tuos, libera nos, Jesu.
Per agoniam et passionem tuam, libera nos, Jesu.
Per crucem et derelictionem tuam, libera nos, Jesu.
Per languores tuos, libera nos, Jesu.
Per mortem et sepulturam tuam, libera nos, Jesu.
Per resurrectionem tuam, libera nos, Jesu.
Per ascensionem tuam, libera nos, Jesu.
Per gaudia tua, libera nos, Jesu.
Per gloriam tuam, libera nos, Jesu.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
parce nobis Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
exaudi nobis Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
miserere nobis.

Oremus

Domine Jesu Christe, qui dixisti: Petite, et accipietis;
quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis:
quaesumus, da nobis
petentibus divinissimi tui amoris affectum,
ut Te toto corde, ore et opere diligamus,
et a tua numquam laude cessemus.

Sancti Nominis tui, Domine,
timorem pariter et amorem fac nos habere perpetuum:
quia numquam tua gubernatione destituis,
quos in soliditate tuae dilectionis instituis.
Qui vivis et regnas in saecula saeculorum.

Amen.